Anno nonodecimo imperii Tiberii Caesaris, adhuc procuratore Judaeae Pilato, praeside Syriae Vitellio, mortuus est Dominus, et resurrexit. Resurgens autem, veritatem resurrectionis multis comprobavit argumentis, multa in corpore proprio ostendens, praeter naturam corporis immortalis, ut sic veritatem resurrectionis astrueret, et ab apostolis, et eorum posteris, omnem omnino causam haesitationis amoveret, comedit enim, et bibit cum eis, cum corpus spirituale ciborum alimonia minime indigeat. In corpore proprio cicatrices ostendit, cum a natura corporis immortali penitus aliena sit omnis deformitas cicatricis. Praeter haec argumenta Lucas scribens historiam Actus apostolorum, ponit alia. Fuit enim argumentum vere resurrectionis, quod per dies 40 apparuit eis, loquens de regno Dei. Non est autem intelligendum quod singulorum 40 dierum tempore apparuit apostolis, sed infra numerum tot dierum decies apparuit eis, ut ex evangelica historia colligitur. Ipsa namque die resurrectionis quinquies apparuisse legitur. Primo Mariae Magdalenae. Secundo mulieribus redeuntibus de monumento, quando tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum. Tertio Petro, licet non expresse habeatur de Evangelio. Quarto duobus euntibus in Emmaus: Quinto apparuit decem apostolis absente Thoma; sexto post dies octo apparuit eisdem praesente Thoma. Septimo septem discipulis apparuit in piscatione ad mare Tyberiadis, octavo in monte Thabor quando convenerant in Galilaeam, et ita ante diem Ascensionis apparuit octies. Ipsa vero die Ascensionis bis apparuit, semel undecim apostolis comedentibus in coenaculo. Omnes, tam Apostoli quam alii discipuli, necnon mulieres, habitabant in illa parte Hierusalem quae dicebatur Mello, scilicet in monte Sion, ubi David construxerat sibi palatium, et ibi erat coenaculum illud grande stratum, in quo praecepit Dominus sibi parare Pascha. Et in coenaculo illo tunc habitabant undecim apostoli. Caeteri autem discipuli, et mulieres habitabant circumquaque per diversa hospitia.